Psalms 77

1intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei va 2aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio va 3quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis va 4non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit va 5et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis va 6ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis va 7ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant va 8ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius va 9filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli va 10non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare va 11et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis va 12coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos va 13interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem va 14et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis va 15interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa va 16et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas va 17et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso va 18et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis va 19et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto va 20quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo va 21ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel va 22quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius va 23et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit va 24et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis va 25panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam va 26transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum va 27et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata va 28et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum va 29et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis va 30non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum va 31et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit va 32in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius va 33et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione va 34cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum va 35et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est va 36et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei va 37cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius va 38ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam va 39et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens va 40quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso va 41et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt va 42non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis va 43sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos va 44et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent va 45misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos va 46et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae va 47et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina va 48et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni va 49misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos va 50viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit va 51et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham va 52et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto va 53et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare va 54et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis va 55et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel va 56et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt va 57et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum va 58et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt va 59audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel va 60et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus va 61et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici va 62et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit va 63iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae va 64sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur va 65et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino va 66et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis va 67et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit va 68et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit va 69et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula va 70et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum va 71pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam va 72et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos

va

Copyright information for VulgJ